monumenta.ch > Plinius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 2
{I} in magnis siquidem corporibus aut certe maioribus facilis officina sequaci materia fuit: in his tam parvis atque tam nullis quae ratio, quanta vis, quam inextricabilis perfectio! ubi tot sensus collocavit in culice? et sunt alia dictu minora: sed ubi visum in eo praetendit? ubi gustatum adplicavit? ubi odoratum inseruit? ubi vero truculentam illam et portione maximam vocem ingeneravit?